Rozmiar: 15909 bajtów

- 174 -

1351. Jan. 20. Liegnitz.

Herzog Wenzel verschreibt wegen vorgestreckter 400 Mrk. der Stadt Liegnitz seine Walpurgis-Bede in Niclasdorf und seinen übrigen Bergwerken; wenn diese nicht hinreichen sollte, so soll sein Bruder Ludwig auch die Michaelis-Bede ihnen übergeben.

Nos Wenczlaus dei gracia dux Slezie et dominus Legniczensis notum esse volumus vniuersis, quod quia fideles nostri et dilecti ciues et consules Legniczenses nobis excrediderunt quadringentas marcas super dampna nostra, pro quibus quadringentis marcis et dampnis, que desuper acreuerint, ipsis nostris consulibus et ciuibus assignamus et deputamus peticionem seu collectam, quam facere habemus in Niclosdorf seu in quibuscumque alijs montanis nostris prope festum sancte Walpurgis proxime nunc venturum; et si peticio et peticionis collecta jam expressa ad extenuandum predictas quadringentas marcas cum dampnis accretis non suffecerint, nichilominus peticionem in predictis montanis nostris prope festum sancti Michaelis deinde proximum colligendam pro residuo assignamus, sic quod frater noster karissimus dux Ludwicus prefatam peticionis collectam tollere debet et ipsis consulibus Legniczensibus presentare. Promittimus igitur prefatis consulibus et ciuibus nostris Legniczensibus ipsos circa promissas peticionum obuenciones sine dolo dimittere, nec per nos seu officiales nostros promissa hec infringere sed fideliter conseruare, et nichilominus ab omnibus ostensoribus literarum super eisdem peticionibus per nos datarum, si qui fuerint, plenius exbrigare; addicimus etiam, quod, quamdiu sepedicti consules nostri et ciues Legniczenses de prefatis quadringentis marcis et omnibus dampnis desuper factis exsoluti non fuerint, ad ipsos nullas peticiones pro subsidio alicujus pecunie summe dirigere nec eciam ipsos ad pecuniam exeredendam petere uel ipsos pro pecunia aliquali obligare; vt autem hec omnia per nos inuiolabiliter obseruentur, presentes ex certa nostra sciencia scribi jussimus et nostro sigillo roborari. Datum Legnicz in die beatorum Fabiani et Sebastiani martyrum, anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo primo.

O. d. St. L. No. 71. An Pergamentstreifen das Wappensiegel in rothem Wachs. — Ledebur, Arch., IV. 331.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów